- PASSI Capilli
- PASSI Capilliin maerore, apud Veteres. Virgilius Aen. l. 1. v. 483.Interea ad templum non aequae Palladis ibant.Crinibus Iliades passis ———i. e. incultis et in humeros negligenter reiectis, ut exponit Donatus. Ovid. Heroid. Ep. 10. v. 137.Aspice demissos ingenti more capilles, etc.Siculos praesertim, ubi de Catiniensium legatis Athenas missis docet Iustinus l. 4. c. 4. De eodem ritu Lycophron.Κρατὸς δ᾿ ἄκουρος νῶτα καλλυνεῖ φόβη,Μνήμην παλαιῶν τημελοῦσ᾿ ὀδυρμάτων.Intonsa per tergum fluet capitis comaDoloris antiqui memoriam refricans.Vide hîc non unô locô. Neque vero Gentilium solus hic mos, sed et a Christianis mulieribus non raro usurparus, in litaniis praesertim ac processionibus. Gregor. Turonens. l. 3. c. 24. At illi in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut induti ciliciis ----- muros civitatis psallendo circuirent. Mulieres quoque amictae nigris palliis, dissolutâ caesarie, superpositâ cinere, ut eas putares virorum funeribus deservire, plangendo sequebantur. Sed nec rebus tantum dictis crines solvebant adoraturae mulieres, verum nonnumquam in re laeta quoque et sollenni atque accuratâ religione. Tibullus l. 2. El. 3. v. 29.Ut mea votivas persolvens Delia noctes,Ante sacras lino tecta fores sedeat.Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes,Insignis turba debeat in Pharia etc.Vide Desid. Heraldum Animadversion. ad Arnob. f adv. Gentes l. 1. et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.